- EGYPTIANI mel. AEGYPTIANI
- EGYPTIANI, mel. AEGYPTIANIErronum impostorumque genus nequissimum. Italis Ciani et Cingari, Germ. Zigeuner, vulgo Tartari et Gentiles, quibusdam Saraceni, Angl. Aegyptii et Gypties Appatuêre primum in Germania, A. C. 1417. Munstero teste, nigredine deformes, excocti sole, immundi veste, et usu rerum omnium foedi. Furtis inprimis dediti, praesertim feminae, quae viris inde victum perhibent. Ducem, Comites, Milites inter se honorant, veste praestantes. Venaticos canes more Nobilium habent, equos saepe mutant, maior tamen pars graditur pedibus. Feminae cum stratis et parvulis, iumento invehuntur. Literas circumferunt Sigismundi Regis, et aliorum Principum, ut innoxius ipsis permittatur transitus: Ferunt ipsi, ex iniuncta sibi paenitentia, mundum se peragrantes circumine, atque e minori Aegypto primum migrasse. Sed fabula haec, ut notat praedictus Munsterus Georgr. l. 3. c. 5. Oriuntur quippe in omni regione, et sui fimiles in gymnasium sceleris adsciscentes, vultum, cultum, moresque supra memoratos sibi inducunt: Linguam, quo exotici magis videantur, fictitiam blaterant, quam Germ. Rotwelsch, qu. Rubrum Wallicum, i. e. Barbarismum, Angli Canting vocant; provinciasque vicatim pererrantes, auguriis et furtis, imposturis et technarum milibus plebeculam rodunt et illudunt, Spelm. Vide et Cingari, alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.